Collegia colonica

Scalptura Collegii Harvardiani a Paulo Revere anno 1767 facta.

Collegia usitate colonica appellata sunt novem institutiones educationis superioris quae in coloniis Americanis antequam Civitates Foederatae Americae civitas sui iuris post Res Novas Americanas compositas diplomata acceperant.[1] Haec collegia diu una habentur, praecipue in conspectu earum originum in The Cambridge History of English and American Literature (1907).[2] Septem ex collegiis colonicis sunt pars Foederis Hederani, societatis athleticae: Universitas Harvardiana, Universitas Yalensis, Universitas Princetoniensis, Universitas Columbiae, Universitas Pennsylvaniensis, Universitas Brunensis, et Collegium Dartmuthense. (Universitas Cornelliana, octavus Foederis Hederani socius, anno 1865 condita est.)

Duo collegia colonica non participes Foederis Hederani sunt universitates publicae: Collegium Gulielmi et Mariae in Virginia et Universitas Rutgersensis in Nova Caesarea. Collegium Gulielmi et Mariae fuit institutio regia (publica) ab anno 1693 usque ad Res Novas Americanas. Inter res novas et Bellum Civile Americanum, institutio privata erat, quae autem bello magnopere laesa, adiumentum publicum annis 1880 accipere coepit, ac collegium publicum anno 1906 rite facta est. Universitas Rutgersensis Universitas Civica Novae Caesareae[3] post secundum bellum mundanum facta est.

  1. Stoeckel, Althea (1976). "Presidents, professors, and politics: the colonial colleges and the American revolution". Conspectus of History 1 (3): 45 
  2. "XXIII. Education. § 13. Colonial Colleges.". The Cambridge History of English and American Literature .
  3. Anglice The State University of New Jersey.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search